- CURIA
- I.CURIAsic dictae primo Romanis XXX. illae portiones, in quas populum divisit Romulus: dein partium illarum aedes publicae, quibus et convenire solebant singulae Curiae, et sacra peragere. Tertio locus, in quo Senatus Rem publ. curabat: atque inde quarto, locus etiam, cui suam quisque domum Senator contulit. Athenis Κυρία dicebatur et ipsa concio et contionis locus, ubi convenire solitus est Magistratus et creari. Item dies rei alicui constituta, vadimonii sistendi, vel iuris dicendi gratiâ: nec non sententia, quae in suffragiis vincit, unde Proverb. Α῞υτη Κυρία. Tandem potestas et dominium. Et certe Romana dictio a Graeca profecta videtur, licet Varro a Cura, Canonistae a Cruore derivent. Curia pro foro iuridico, apud Scriptores Eccl. et in Iure Civ. antique nonnumquam reperitur. Exin pro potestate et brachio, ut aiunt saeculari: atque alias pro omni populo saeculari: Sic ut Curia et Ecclesia inter se distinguantur, modô quô Ecclesia et Regnum. Vide Iureti Observationes in Epist. 53. Ivonis ad Sanchonem Episc. Aurel. Apud Germanos autem, Francos, Anglo-Saxones, et gentes Boreales, non venisse in usum, Curiam pro foro iuridico, sed communiter Mallum, Placitum, Gernotum, etc. recepta fuisse vocabula, demum post accessum Normannorum, introductam esse, existimat Spelmannus, Glossar. Archaeol. Dicebatur autem Curia primo de Regia seu Palatio Principis, inde de familia et iudiciis in ea habitis. Ritu veterrimô, ut ostendit Virg. l. 7. Aen. v. 174.----- ----- Laurentis regia Pici:Hîc sceptra accipere, et primos attollere fascesRegibus omen erat; hoc illis Curia templum.Iam de omnibus foris iudicariis effertur, Idem. Curiarum vero XXX. in quas populus Roman. divisus, origo haec. In tres partes distriburâ universâ multitudine, Romulus singulispraeclarum aliquem virum Ducem praeposuit: dein unamquamque rursum in decem partitus, totidem viros fortissimos illis praefecit, hasque Curias, illas Tribus vocari voluit. Cuique dein Curiae sacra sua partitus est, assignatis in singulas Diis ac Daemonibus, quos perpetuo colerent, sumptu in haec ex aerario publico attributô. Haec quoties celebratentur, aderant Curiae suis vicibus epulumque diebus festis praebebatur Curialibus, in aula cuique illarum propria. Vide Dionys. Halicarm. l. 2. Unde singulis Curiis fuisse aram alicuius Numinis, ut in Iulia Victoriae, de qua multa Dio, l. 51. et Suetonius, Aug. sub fin. recte censet Causabonus. Apposite ad hanc rem Symmachus de illa ara ad tres Augg. qui tolli eam iusserant: Illa ara concordiam tenet omnium: illa ara fidem convenit singulorum: nec aliud magis auctoritatem facit sententiis nostris, quam quod omnia quaesi iuratus ordo decernit. Vide Casaubon. ad Sueton. Aug. c. 34. Nomina Curris a raptis Sabinarum virginibus indita, statuit Livins, l. 1. Dec. 1 adstipulante Festô: sed Varro prius, quâm raperentur Sabinae, a Romulo Curias institutas, iisque partim a Ducibus: partim a veteribus patriis, nomina fuisse imposita contendit: e quibus praeter octo, de quibus infra, reliqua interierunt. Licet autem primitus Tribuum partes essent Curiae, postea tamen crescente Tribuum numerô, eadem ratio observata non est. Qui sacris unicuique peculiaribus praeerant, Curiones dicti sunt: illis hodie in Urbibus plerisque Paroeciae respondent etc. Curiam, ubi Senatus habitus, primus aedificavit Tullius Hostilius Rex in monte Caelio, quae ab auctore Curia Hostilia, nonnumquam per excellentiam Curia audiit: hîc nemini, praeter Senatores, considere fas erat, qui ibi de negotiis domesticis deliberabant. In Curia Pompeia vero, cui a Pompeio nomen, non Senatoribus modo, sed et aliis Magistratibus civicis coire permissum erat: in Curia Iulia tandem, quam Iul. Caesar condidit, extranea negotia, ut Legationes aliaque expedita sunt. Vide Alex. Gemalium dierum l. 1. c. 16. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 6. c. 2. et l. 7. c. 5. etc. non infra, in vocibus Curiata et Curio: uti de φρατρίαις Atheniensium, quae Curiis Roman. respondebant, infra ubi de Demarchis, item voce Phratrica.Nomina 8. Curiarum, quae ad nos pervenêre.Calabra Curia, ubi tantum sacrorum ratio gesta est; Varro. Faucia, vel. ut alii malunt, Saucia, cuius initium duabus insignibus cladibus captae Urbis et pacis Caudinae memorabile fuit, Liv. l. 9. Foriensis, cuius mentio apud Festum, una ex 4. quarum sacra in veteribus curiis fiunt, Festus. Rapta, cuius eadem cum priore ratio. Tifata, a loco iuxta Capuam cognomine dicta. Titia, a praenomine Tatii Regis appellata videtur. Vallensis, Festo memorata, una ex 4. quae e veterib. Curiis in novas, utpote ampliores cum evocandae essent, religio obstitit: itaque eius sacra in veteri loco peracta sunt. Velitia, cuius apud eundem Festum mentio, similis cum priori rationis fuit. Recentiori aevô, Curia Senatus Civitatis, cuius Magistratus Decuriones et Curiales dicuntur, in Cod. Theodos. et Iustinian. de Decur. passim. Fuerunt autem ist iusmodi Curiae institutae, in municipiis Senatus Roman. exemplô, μετα τῆς βατιλευούτης πόλεως μίμησιν, ut est in Iustiniani Nov. 38. unde et Senatûs nomen iisdem inditum, Vide Iac Gothofredum ad tit. C. Theodos. de Decur. et Iuriscoss. Item Regius comitatus, Gall. la Cour. Guntherus, Ligurini l. 4.Nec tamen emissâ tantorum plebe virorumVel Princeps vacuus, vel Curia sola remansit.Aliquando nude, pro Papali, Gall. la Cour de Rome. Rythmi antiqui de orig. Monasterii pratensis in Flandria,Bis perrexit ad Curiam, formam nequiens habere,Paucam habebat monetam, nihil poterat praebere,Et qui nihil potest dare, non est opus in Curia etc.Ut alias vocis significationes omittam. In plurali Curiae, dicti sunt sollennes illi Regum Conventus, quos in praecipuis anni festivitatibus celebrabant, advocatis omnibus Regni Magnatibus atque Praelatis; quorum lites ibi ac controversiae, ut et alia maioris momenti negotia utplurimum disceptabantur. Indicebantur istae bannô seu edictô publicô Magnatibus, Praelatis et Civitatum totius Regni Nuntiis ad eas submonitis. Quô fine ob angustias interdum Urbium, eligebantur nonnumquam amplae plantities, inquibus et tentoria et aedes et Palatia, ex lignis, tumulturariô opere erigebantur, vi factum in illa Curia sollenni, quam ad Moguntiam tenuit Fridericus I. A. C. 1182. apud Arnoldum Lubec. l. 3. c. 9. ubi multa de huiusmodi Curiarum habet magnificentia, ut inter alia, quod officium Dapiferi seu Pincernae, Camerarii seu Marscalli non nisi Reges, vel Duces aut Marchiones, administraverint. Vide quoque Richardum de S. Germano in Chron. d. l. 1233. Anonymum, de Gestis Friderici II. Imperatoris, Ditmarum, l. 4. p. 36. et Albertum Argentin. A. C. 1356. et infra, Placita Principum, it. Sedes Curiae Gen. uti de phrasi Gallorum tener Tinel huc pertinente, ubi de Tintinnabulis. In iis autem Reges ac Principes coronati procedebant, sacrisque liturgis ac conviviis, eôdem ornatu insignes, intererant: imponebatur vero illa eis, inter Liturgiae sollennia ab Archiepiscopis vel Episcopis. Unde Coronatae Curiae, istiusmodi Reguni Conventus dicti sunt. Vide quae de duabus coronis aureis, coronandis Regi et Reginae olim in Francia factis et coronulâ aureâ, quam consueverat Rex dic coronationis suae in prandio deportare, Abbati et Conventui S. Dionysii custodiendis traditis, habet, aliaque plura hanc in rem congessit, Car. du Fresne, Glossar.II.CURIAurbs primaria Rhaetiae, inter Mediolanum et Brigantium. Chur hodie Tschud.Gallis Coire, Italis Coira. Sita est hodie ad pedes trium montium, ad dextram fluv. obstreperi, Plessurae nomine, qui ex valle Scanavina, in Rhenum, hîc demum nomen suum merentem, infra Curiam 2. mill. pass. influit. Olim Imberg dicta, teste Guillimannô, p. 430. Alii Ptolemaeum, qui sub Adriano et Marco Imperatorib. vixit, eius meninisse, et Ebrodurum, aut Ebodurum nominâsse affirmant. Guillim. Ibid. Sprecherus, Pallad. Rhaet. l. 8. Antoninus non amplius Ebodurum vocat, sed Curiam Rhaetorum, quam a Brigantio 50. mill. pass. et a Tinnetione 20. mill. pass. distare ait. Onuphrius Colonias Rhaetiae recenset quinque, quaesunt: Augusta Quintanorum, Augusta Tiberii, Augusta Rhaetorum, Colonia Constantia, et Curia. Huius originem ad Constantii Constantini fil. tempora refert Munster. l. 3. circa A. C. 357. Nomen urbi a Corvantiis, populo Rhaetiae petulantissimo, teste Strabone, l. 4. qui Celtarum primi hanc regionem incoluerunt. Hos feroces et in arcibus ac naturâ munitis locis degentes socios et cives assumpserunt Rhaeti, Tuscorum progenies, in hos montes, ex Italia profugi. Sprech. l. 1. 2. etc. Cum Hadriani temporibus Rhaetia in primam et secundam divideretur; utrique Praesides dati a Romanis. Quorum secundae quidem Augustae Vindelicorum: primae vero in duobus castris Marsoila hodie der Hof, et Spinoila, sedem habuit: ab his successiva incrementa urbs cepit, tum etiam ab arce egregia Planterra Imburg, quae iam centrum civitatis, emporiô ibidem exstructô. Aucta dem fuit Curia, cum in campis Canmis Constantinus Imperator, A. C. 355. contra Alemannos hiberna sua haberet. Vide fufius Munsterum, Sprecherum, Stumpfium, etc. In templo S. Lucii tria Epitaphia antiqua visuntur, quae vide apud Plantinum, Helvet. novae antiqu. Episcopi Curiensis adhuc sedes, sed Euangelicae doctrinae addicta: primus Episcopus Asimo fuit, circa A. C. 452. cui Puritius successit, etc. quorum reditus post Comitum Curiensium familiam exstinctam, magnopere aucti, et insignia quoque horum ab illis in posterum usurpata sunt. Foedere cum Tigurinis initô A. C. 1419. in ius civitatis illius recepti sunt. Caput est autem haec urbs, foederis Rhaetorum Cathedralis, eôdemque fere modô, quô Tigurina Res publ. administratur, a duobus Consulibus quorum annuum per vices imperium est. De quo plura vide apud eund. Simler. de Rep. Helvet. Incendium ingens A. C. 1674. passa, sensim in pristinum nitorem redit, etc. Inter Clavennam 4. leuc. Helv. ad Meridiem, Brigantium 6. ad Boream et Constantiam 8. Similiter 8. leuc. a Tiguro distat in Eurum. Baudrand.III.CURIAvulgo Corte, urbs in meditullio Corsicae, satis culta et saxo imposita, prope Golum fluv. ubi persaepe commoratur Episcopus Aleriensis, 18. milliar. ab Aleriae ruinis, in Occasum, 25. a Calvio in Ortum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.